533. Quod facies eorum attinet, sunt eae prorsus ut facies hominum nostrae telluris, sed pulchriores, binae mihi in sua forma ostensae sunt, quae pulchrae erant {1}, candida facie, sincerae et modestae cum pulchritudine, et pudore decente; nam angelus eorum, parva facie, post nubem candidam apparuit, quae dabat iis veniam, ut facies suas ostenderent. 1748, die 24 Jan. @1 ms. ernt$