537. Parum conversantur cum iis, qui non sunt ab eorum gente; quando eos extra suas limites inveniunt, amice cum iis loquuntur, et omnia charitatis officia iis praestare volunt, verum eorum consortia sunt intra affinitates, quae se late admodum extendere possunt, sic distincti in gentes, familias, et domos. 1748, die 26 Jan.