538. De Dracone
Mirum est, quod draco seu serpens antiquus, tametsi non desistit persequi fideles dolosissime, sic ut dolos ejus et venena non describere queam, usque tamen aliquoties fassus est, quod sciat plus quam omnes alii, quod Jesus Christus sit Deus universi, et regat universum. Praeterea etiam cum eo loqui possunt spiritus, et loquutus [sum] sicut cum alio, ejus dolos ei saepe objiciens, sed modo [per] spiritus; qui in coelis sunt non loquuntur, nisi per spiritus.