Spiritual Experiences (Buss) n. 544

Previous Number Next Number See English 

544. Continuatio de Jovis incolis

Spiritibus licet loqui cum homine, sed homini {1} non cum spiritu, praeter ea, quum castigatur, quod non amplius ita faciet, si postea facit, quando promisit, adhuc severius castigatur, nam redit spiritus, et facile eum convincit, nam novit omnia ex memoria ejus, et angeli eorum ex conscientia, quid egit, sic ut spiritus ex memoria eorum sciant, quid fecerint, angeli ex conscientia, num mala intentio, inde moderantur, secundum ea quae tunc obveniunt; hoc comparari potest cum eo, quod judicent inter spiritum et hominem. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. homo$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church