545. Alterum genus {1} eorum spirituum, qui eos redarguunt, et simul docent, apparent quoque obscuri, quasi saccis vestiti, ii quoque se applicant lateri eorum sinistro, magis antrorsum, talis etiam meo lateri se adplicuit, et mecum loquutus est, dicebat, quod quidem hominem terreat minis, sed {2} ei tamen nihil mali inferat, verum quum in timore est, hominem instruunt, quomodo cogitare, et vivere debeat, ita sunt eorum instructores. @1 cf. 541 initium et annotationem$ @2 ms. mi sed minis, se sed$
545a. Praeterea etiam ostensum mihi est caput mortuum, seu calvitium, ita suprema pars capitis calva, ossea, et dicebatur, quod tale videant ii qui intra annum morituri sint, ut se praeparent ad mortem; quam quidem non timent, nisi quia suos amicos, parentes et liberos relinquant, sed sciunt quod in coelum abeant, ideo non inde contristantur.