Spiritual Experiences (Buss) n. 546

Previous Number Next Number See English 

546. Aetas hominum ibi est utplurimum 30 annorum, qui supra sunt, dicuntur esse indociles, sic ut commonefacere et castigare eos spiritus non ausint, nam dicunt se scire ea tam bene quam spiritus, ideo, quia non flexiles et dociles, sicut juvenes eorum, minus cum iis loqui cupiunt, praeterea ex Providentia Domini est, quod non ultra annos eos vivant, quin copia cresceret nimium, nam prolem habent, quae multiplicatur, nam fames et penuria victus eos non vetat, quin procreare proles debeant, sicut in hac tellure, quare in prima juventute consociantur, nec plus ambiunt, quam prolis procreationem, caeteras delitias, ut hic vocant, non ita curant, unice student proli.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church