Spiritual Experiences (Buss) n. 5585

Previous Number Next Number See English 

5585. De loquela spirituum Loquela spirituum est naturalis, est ex interiori eorum memoria, ex qua ideae fiunt voces, sed tales quae concordant cum ipsis rebus, et quae sunt initiamenta vocum naturalium, tales ideae sunt apud hominem, tametsi nescit, et ex illis loquitur in altera vita; est itaque lingua universalis, nam unusquisque cum altero potest loqui, nec informari prius. [2] Loquela illa tam sonore auditur, quasi loquela in mundo, sed solum a spiritu, non autem ab homine. [3] Loquela illa cadit in voces linguae hominis, quando spiritus loquitur cum homine, sicut ideae ejus interiores, in loquelam vocum ejus. [4] Quando spiritus vertit se ad hominem talem, tunc perit loquela spiritualis, et non scit aliter [quam quod loquatur] loquelam hominis, nescit etiam quod alia loquela sit. [5] Quidam etiam loquuntur ex ideis, sed hoc nunc raro, nam tunc percipitur quale ejus verum et bonum, at si alicui sunt vera genuina in nexu, is potest dextra ex ideis loqui; et quo quis instructior eo melius, sed caveat sibi ab illa loquela, est interior; loquela per ideas saepius cum spiritibus et angelis loquutus sum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church