Spiritual Experiences (Buss) n. 5586
5586.
Quidam spiritus vertit se ad me et loquutus mea lingua, et cum ad spiritus loquutus est spirituali lingua, is observavit discrimina. Loquela spirituum angelicorum est dulcis, et differt ab ideis
aliorum, quia interiores eorum ideae plenae sunt veris ex bono, illorum loquelam non intelligunt mali spiritus, cum ex ideis simul loquuntur. [2] Loquela malorum est spurca, et non audire illam
volunt boni spiritus. [3] Loquela coelestium est externa, nam non loquuntur aliter quam illa quae vident, et non quae audiunt. [4] Haec scripta sunt praesente spiritu, qui nullas ideas
habuit, sed solum loquutus ex memoria interiore, absque ideis, ideo non potui describere illa ex cogitatione, impedivit me per tale.* * hic articulus alio ac solito modo nempe lineis verticalibus deletus
est in ms.
This page is part of 
© 2000-2001 The Academy of the New Church