5587. De loquela coelestium et spiritualium Coelestes non loquuntur aliquid ex interiori, quia hoc non cadit in voces, omnia vera ibi inscripta sunt secundum ordinem coeli, sic ut in illis sit imago coeli, et quia ita sunt in ipsis veris, nusquam cogitant de illis, proinde nec de talibus quae sunt rationis, seu rationalia, nec de moralibus, et civilibus quoad justum et aequum, quia illa omnia illi vident ex veris in quibus sunt; quod prorsus nihil cogitent de illis, experiri datum est nam talis coelestis apud me est; instruebar etiam e coelo quod talia quae rationalia sunt, et audiunt, quod nusquam eloquantur, nec eloqui possint, quia non memoriam habent illorum aliam quam quod sciant et percipiant cum alii loquuntur de illis, et tunc dicant vel cogitent ita ita, vel non non. Dixerunt porro, quod quicquid intrat per auditum ex talibus, non eloquantur, sed usque percipiant; sed quod vident oculis suis, hoc sciant, et hoc eloquantur tam bene quam alii, sunt enim talia mundana aspectabilia, ex exteriora, quae pertinent ad corpus eorum, seu humanum eorum; missus sum in similem statum, ut scirem quomodo res se habet, sed videnda illis sunt, non ita audienda, quae enim per auditum intrant in perceptionem, in interiorem hominem intrant, ita in voluntarium, seu in affectionem, quae autem intrant per visum, solum in exteriorem hominem intrant, et in intellectuale externum; inde constare mihi potuit, quod illis memoria sit qualis spirituum, quae exterior, ex qua etiam loqui possunt, sed non interior, ita nec loquuntur cum ideis; praeterea loquuntur per gestus varios, et per formas in agendo, eundo, sedendo.