Spiritual Experiences (Buss) n. 5602

Previous Number Next Number See English 

5602. De libris et Verbo in altera vita in coelo Habent libros ibi scriptos sicut in mundo, et scriptura in illis similis ut in mundo, in Latina, Hebraica, et orientali, saepe vidi libros, et quoque chartas ad me missas e coelo scriptas a supra ad infra, legi illas sicut in mundo, sed unde scriptura, alibi dicetur. Quidque quod homo scripsit manet in ejus memoria interiori [et sicut ex] Libro ante eum etiam legitur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church