5601. Quomodo advertuntur in coelis, num interiora eorum in statu bono sunt Qui eorum ibi non advertunt bene ad statum interiorum suorum, cum aliquid cogitant et faciunt, illi advertuntur per apparentias externas, tam extra domum quam intra domum, et quoque super vestibus suis, et in facie, si non bene cogitaverunt, ut si aliquid mali, lascivi aut insinceri irrepsit, et non id rejecerint, tunc apparent extra domum cum exeunt, hortulana et talia vel evanuisse, vel mutata quoad varietates, et quoad pulchritudinem vel quoad splendorem, si evanuerunt, seu obscura apparent, sciunt illico quod aliquid mali cogitaverint, et quoque cogitant unde hoc et quid mali aut falsi et datur eis ex seipsis quasi scire, et recognoscunt, et tunc fugiunt id vel poenitet eorum, quo facto redit pulchritudo prior; etiam si maculae super vestibus apparent, si fiunt obscuriores, tunc similiter inde recognoscunt, splendidae, albae, roseae sunt, cum cogitant vera ex bono, similiter fit in lectis, in tectis eorum, in quibus quandoque variegationes pulchrae, plurium decorationum apparent, cum vitam veri et boni agunt, alioquin mutantur, ita in mille aliis, quae omnia sunt advertentiae. Etiam advertuntur virgines per mutationes pulchritudinis in facie earum.