5619. De Judaeis in altera vita et de Lingua Hebraea et ejus correspondentia Judaei habitarunt intra Christianismum, quia habebant Verbum, et noverunt de Messia, habitabant ad sinistram paulo, in parallelo cum planta pedis, et infra, et erat ibi ingens multitudo, illi ibi adorabant Moschen et Abrahamum, et alios in Verbo, apparet illis Moscheh, cum aliquid mali faciunt, cum baculo in manu, et terret eos, et admonet eos, apparet quidam angelus in coelo, in tali forma, et persuadent sibi quod sit Moscheh, de Abrahamo plura scio, sed nondum est tempus omnia illa vulgare. Legunt in Verbo, in Lingua originali, et ex ideis eorum ex ipsa illa lingua capiunt coelestes coelestia quae in Verbo, nam correspondentia istius linguae quoad syllabas est cum formis coelestibus, de quibus alias [4671, 5578, 5580-1]: sed paulo antequam Babylonia destructa est, illi etiam ex Christiano orbe, ibi ejecti sunt, et quidem ad septentrionalem plagam longe ibi, ubi vagantur solitarii, et ibi in statu misero sunt, detinentur usque ab internis suis, quae foeda, et in externis, in quibus esse possunt occlusis internis, prae alia gente, haec praedixit Dominus apud Matthaeum, quod eo usque tolerarentur, propter Verbum, per quod aliqua communicatio potuit esse cum coelo. - Mali eorum in quodam deserto sunt, quod vocatur desertum latronum, etiam in septentrionali plaga.