5620. Coelestes angeli loquuti sunt mecum de lingua Hebraea, quod omnes literae seu syllabae ibi correspondentiam habeant, et quod secundum flexiones et incurvationes significent interna secundum formam coelestem: examinare dabatur literas ab initio ad finem, et quasdam voces, ac dicebant quod correspondentia sit; praeter aliquas literas asperas, ut * et plures, quae aspere enuntiantur, sed dicebant, quod quantum asperi in illis est tantum non correspondeant, ac ideo dixerunt, quod primis temporibus non fuerint asperae, sed molles, et quod ideo in singulis talibus punctum in medio est, et hoc punctum significat quod aspere enuntietur, sed absque puncto in medio quod non aspere, omnia aspera pertinent ad spiritualia, et ideo puncta in mediis eorum. - Praeterea dixerunt, quod etiam saepius percepi, quod vocales i et e non illis sint, sed a, o, et praecipue u, et quod y sit intermedium inter coeleste et spirituale, et quia talia sunt et modo inserviunt sono, quod etiam in lingua Hebraea non sint vocales ut in aliis linguis, sed per characteres supra et infra adjiciantur. * Hebrew letters