5623. Quod non sciant quid tempus et spatium in altera vita Qui moriuntur infantes, et qui in interiores coelos veniunt non sciunt quid tempus et spatium, quod tempus attinet, est inde quia ibi non sol agit circuitus sicut in mundo, ita nec annos ac dies, Sol ibi qui Dominus semper in oriente est; inde non aliae variationes ibi dantur quam statuum vitae quoad bonum et verum, quae suas periodos faciunt, et quia non sol est talis qualis in mundo, ideo nullam notionem temporis habere possunt, sed modo status, quamvis respective ad durationem status aeque est tempus sicut in mundo, sed inde non notionem temporis habere possunt, quia non statis vicibus recurrunt, in interiori coelo etiam perit idea temporis, quia qui illuc veniunt apud illos sopitur naturale, quod in no [5623] 1/2. tione temporis est. Spatia nec sciunt, quia mutantur illa varie secundum status vitae eorum, inde sunt apparentiae spatiorum, nec fixa sunt ut in mundo; variantur etiam spatia illa quoad distantias et dimensiones, etiam secundum status vitae; et quia spatia illorum talia sunt, nec habent illorum notionem, tametsi usque sunt.