5634. Postea manifestabatur quomodo tales mittuntur ad infernum, a parte post montem illum, magis occidentalius est desertum, in quod dejiciuntur illi, qui tales sunt, et hoc successive, quod et ipsi fassi, dicebant quod qui descendunt e monte, ubi est angustum spatium paludinosum, quando supra illud veniunt, tunc perdunt omne intellectus, fiunt stupidissimi, apparent sicut cadavera, nec sciunt quod sint homines, errant ibi ad magnam multitudinem, ibi etiam est apertura longa, quae tendit sub terram, qui pessimi sunt, illuc intrant, et quo profundius eo stupidiores, jacent sicut cadavera, missi quidam illuc, et dixerunt quod ita sit, meatus ille latus tendit in curvum in alteram partem, et quo longius veniunt eo stupidiores, et magis cadaverosi. Causa est, quia omnium interiora sunt oppleta morte spirituali, qui dolosi fuerunt, ac vindicta flagrarunt usque ad finem vitae, et jucundum suum in eo perceperunt, apud illos non aliquod integrum tandem superest. Quidam ex meatu illo exibant, erant sicut cadavera, et exspirabat amor sui etiam apud illos, dicebatur quod quamdiu tales sunt, jaceant sicut cadavera, paene mortua, et illi apud quos ille amor diminuitur, quod aliquid vitae usque postea habeant, sed usque quod in deserto illo habitent.