5635. Vidi etiam tunc plures ex monte illo in desertum descendere, hi primum coeperunt quasi insanire, sic perdebant suum ingeniosum malitiae, et postea demissi sunt, et dicebatur quod qui trans paludinosum illud vadunt, nusquam redire possint, et si tentant redire, quod in deliquium cadant, ex dolorifico, quapropter revertuntur. Quaerebantur quid sentiant de illis ibi in deserto, annon sibi timeant, dicebant quod non timeant. Credunt quod amplius astuti et ingeniosi fuerint, ita obdurant corda sua. Demissi sunt illi supra paludinosum illud, qui obfirmati corde erant, et non desistere volebant a sua nefanda crudelitate contra omnes qui non profitentur potestatem illis esse super coelum, et in terra; quidam eorum per astuosa magica volebat retro ire, is in deliquium actus prope illud paludinosum, et cadebat, sed per magicam cogitationem de Deo Patre ex Verbo, revolvebat se super paludinosum, et tunc dicebat quod desistere vellet a crudelitate priore, erat inter praefectos ibi, sed ut primum illuc venit, in similem crudelitatem, et in adhuc majorem rediit, usque adeo ut ipse vellet carnificis loco esse, quapropter inde missus est inter illos, ac periit sicut alii.