Spiritual Experiences (Buss) n. 5645

Previous Number Next Number See English 

5645. Quod spiritus hominis appareat in altera vita Appareat quandoque homo quoad spiritum alium inter alios ibi, dixerunt quod videant aliquoties illos, et tamen cognoscant quod non spiritus sit adhuc post obitum e mundo, ex signis aliquibus, sed hoc fit tantum apud illos, qui intus in se cogitant altius quam reliqui, tunc enim abducitur cogitatio ejus a sensualibus corporis, et sit apparet, qui autem in sensuali suo cogitant solum, et non elevant cogitationes suas supra illud, nusquam apparent. Nec sciunt spiritus aliquid de homine, ubinam est, quoniam corporeum non apparet coram oculis eorum, sicut nec spiritus coram oculis hominum; aliqui inquisiverunt impense, sed non invenerunt; hoc malitiosi fecerunt sed illi rejecti sunt; nam spiritus mali si nossent ubi homo, et quod essent apud hominem, illum perderent prorsus, et sic totum humanum genus, nam talis est eorum saevitia interior, etiam homines pro vilibus habent, et prorsus contemnunt. Sed Dominus amat homines.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church