Spiritual Experiences (Buss) n. 5646

Previous Number Next Number See English 

5646. De ambulationibus quod sint status mutationes De formis spirituum et quod spiritus sint apparentiae Ambulationes, itiones, et profectiones in altera vita non sunt nisi quam status mutationes interiorum, sed usque coram spiritibus et angelis apparent prorsus sicut ambulationes, itiones et profectiones - quod se similiter habet ac cum vita hominis quod credat ex se vivere, et ex intellectu veri et voluntate boni, quod credat ex se intelligere verum et velle bonum, quia sic apparet prorsus: apparentiae illae sunt tam reales ut spiritus prorsus nesciant quod inde sint, nec velint scire quod inde sint, et angeli coeli quidem sciunt, sed non cogitant de eo, hoc ex Divina Domini Providentia, ut quisque sibi videatur vivere et agere ex se, hoc ducit originem ex hominum ambulationibus et itionibus in mundo, homines actualiter ambulant a loco in locum, quia ibi est spatium et ibi est tempus, at in altera vita non sunt spatia nec tempora nisi quam apparentiae secundum status, sed homines cum actualiter ambulant, tunc est quidem corpus sed est actualiter a voluntate, et quantum voluntas adest tantum ambulat homo, quare cum in altera vita pro spatiis et temporibus sunt spatia, quae apparentiae solum, et spiritus quoque est apparens homo, (nam spiritus ibi est apparens homo coram oculis aliorum, ex eo quod Divinum Domini in coelo est homo, inde tot varietates quoad spirituum formas in faciebus, secundum status mutationes, praesentiae et absentiae eorum), [ideo] sunt quidem spiritus et angeli formae actuales sed nihil vitae ex se habent, aguntur secundum vitam a Divino, nam in Deo vivimus, movemus et sumus, formae illae sunt recipientia Divini, et qualiter recipiunt tales sunt; quia formae illae sunt formae interioris naturae seu in spirituali mundo, accommodatae sunt ad omnes mutationes et variationes status, et hoc in immensum et incredibile, et hoc magis immensum quantum in interioribus sunt, ibi incredibile est, quantum et quale. Inde patet quantum [magis] recipientes sunt in coelis qui in intimis quam in inferioribus et in mundo spirituum, proinde recipientes sapientiae et felicitatis, quae sunt vitae ex Divino.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church