Spiritual Experiences (Buss) n. 5647

Previous Number Next Number See English 

5647. Ambulationes ibi sunt mutationes totales, vel modo partiales, totales sunt quando interiora et exteriora simul agunt, tunc cum ambulant cum toto se ambulant, et ubi tunc veniunt, ibi sunt, apparenter quoad locum, sed actualiter quoad statum vitae suae, qui est status affectionis quae amoris, ita voluntatis; sed ambulationes partiales sunt quum exteriora quiescunt, et interiora mutant status, tunc quoque apparent sibi ambulare similiter, nec sciunt aliter, sed usque non totus spiritus sed solum intellectuale ejus, eo manente usque in suo loco seu statu; nec sciunt aliter tunc quam [quod] ambulent, et plerique non internoscunt, at mali tunc in phantasia sua, quia in interioribus suis et in malo ita in insania; boni autem tunc in sapientia sua, sed usque omnes relabuntur ad suum statum et locum voluntate. Liber quidam ostensus, et ille desumtus est illico ab alio super monte, quod factum momento, quaesivi causam quomodo hoc fit, dicebant quod modo fit per se ponere in statum alterius, et quod illico praesentia cum libro, et quod cum hoc fit exporrigant modo manum, quod est signum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church