5648. Continuation de Babylonia et septem montibus Sunt ibi plures montes, qui ibi, et inde versus septentrionem, usque ad viginti, sed omnes illi vocantur "septem montes" in Apocalypsi, super quo habitat bestia [XVII: 9], quia septem significant prophanum in sensu opposito, et plerique qui ibi ex Italica gente sunt; in illo, de quo prius narratum [5630 seqq.] habitant Romani, quia illi prae caeteris in amore imperandi sunt, nec ita curant cognitiones; post illos habitant reliqui Itali qui tales, ut qui supra Roma, ut qui e Toscana, Genua, Venetiis, Milano, et Transmontana, illi habitant ibi super montibus mediis, in ultimis versus septentrionem fuerunt ex Neapoli, et ulterius ex Sicilia; pessimi enim habitant versus septentrionem ibi, qui erant e Sicilia, qui in acumine falsi et in falsis prae reliquis; et non ita in amore imperandi sicut Romani.