5658. Tunc remotis probis spiritibus a quibus suam perspicuitatem habebant, facti sunt insani, et ruebant a parte meridionali montis, ubi cultores diaboli erant, ex monte deorsum, in infernum, quod adorabant, et sic omnes, ubi erant nigrae cavernae in quas intrabant, et sic factum illis sicut dictum, et urbs eorum collapsa est in cumulum; illi qui ab altera parte erant, ubi sanctitates externae, de quibus supra [5652], etiam inde ejecti sunt omnes fere in voraginem septentrionalem, ubi stupidi. - Unus ex Sicilianis ad me venit, et erat furvus et niger sicut diabolus.