5659. De naturalistis in altera vita Plerique illorum tales sunt, quod in mundo cogitaverunt - cum audiverunt ex praedicatione, seu in aliquam cogitationem ex sermone aliorum venerint, et evicti videantur aliqua ratione, cui non contradicere possunt - quod si verum sit vel non, hoc non sciant, si Deus sit, si coelum sit, si fides sit, si talia quae Ecclesiae, [sed] quod "facile possem credere illa, si videro illa in altera vita, si illuc venio," putantes quod credituri si vident pro certo aut audiunt pro certo, sed hoc nequaquam fit, qui fidem in mundo non habent, nec fidem habent in altera vita, loquutus sum cum talibus, et evicti sunt quod in errore, [omnia] arripuerunt, et cum vertebant faciem ad me, credebant, sed mox ut se vertant ad suos amores, seu avertant se, et ad se, tunc illico in simili fide sunt in qua in mundo, et prorsus contra illa quae audiverunt, nec usque possunt adduci ad vera fidei, nam vita intellectualis interior est ex suis principiis tota: quare illam destruere est vitam.