Spiritual Experiences (Buss) n. 5661

Previous Number Next Number See English 

5661. Tenentur semper in suo opere, quod est a acupictura, quae est super linteo albo, acupingunt floreta, et similia; et quae laborant, vel pro ipsis sunt, vel donant aliis, non vendunt. Vestimenta recipiunt gratis, illis nescientibus, quibus se induunt quotidie, et vestimentum melius pro festis diebus. Et quoque habent hortulum, et quamdiu virgines sunt, ibi modo flores sunt, sed non fructus, antequam uxores fiunt. Quando vident maculas in vestibus suis signum est quod cogitaverint malum, et quod aliqua fecerint quod non faciendum, et maculae non abstergi possunt sicut e vestibus in mundo: cum reperiant quid cogitaverunt et fecerunt, nam semper tunc cogitant de eo,* tunc vident naevos suos et mala sua, si tunc resipiscunt ab illis, maculae ex vestibus ex se evanescunt. Similiter cum vident in conclavi suo aliquam ex vestibus deesse, tunc sciunt illico quod malefecerint, inde illis animadvertentia, et si non ipsae sciant, venit uxor, quae illis dicit; si vident quod nova vestis sit in suo conclavi, tunc gaudent intime, quia sciunt quod bene egerint. * Sidebar: INFORMATIO

5665.* Etiam cum vident quod flores in hortulis illarum obscurescant, vel mutentur in deteriores, est quoque animadvertentia; si in meliores et pulchriores, est laetitia, quia signum quod bene cogitaverint. * numeri 5662 ad 5664 ante paragraphis supra deleti sunt

5666. Etiam dantur illis nummi argentei vel aurei, illos recondunt bene, quia illi signa sunt diligentiae, aut virtutis. Habent Verbum scriptum, et Psalmodias, et cum illis vadunt in praedicationes, legunt etiam in illis, et si non legunt, etiam vel aufertur vestis aliqua, vel hortulus evanescit.

5667. Praedicatores aliquoties visitant illas, et examinant.

5668. Infantum educatio 1) Quod apud nutrices, quas suas matres vocant. 2) Quod legant orationem Domini, et discant primum ex nutricibus per influxum e coelo. 3) Quod sint praedicatores pro illis. 4) Quod influat intelligentia et quoque sapientia, quae superat intelligentiam doctorum in mundo, tametsi modo infantilem ideam de illis habent. 5) Quod repraesentativa illis sint e coelo. 6) Quod amiciantur secundum diligentiam, imprimis floretis et sertis. 7) Quod ducantur in paradisos. 8) Quod tententur. 9) Quod crescant secundum statum receptionis. 10) Quod diverso genio sint. 11) Dantur illi nutricibus quae amaverunt in mundo infantes, etiam matribus similiter, et datur perceptio sicut suae infantes essent, sed non dantur aliis quam qui in bono sunt, et recipere possunt influxum e coelo. 12) Qui infantes educati non sciunt aliter quam quod in altera vita nati sint. 13) Non sciunt quid tempus, quid spatium, et terrestria talia. 14) Loquuntur intra mensem, lingua angelica.

5669. De sphaera violationis et inferno Sphaera violationis apparet foede, sicut concubitus ex violatione, illi a quibus illa sphaera exhalat, sunt qui in corde suo negant Divinum, et illa quae Ecclesiae sunt, sed exterius apparent civiles, blandi, morales; illi intrant coelos ubivis, et manent aliquamdiu ibi, quia intima sua sciunt recondere; illi tales sunt, ut quando agitur de pernicie cultorum Domini, tunc tacent, et abstinent usque dum vident quod incipiat ruere ad aliquam perniciem, tunc illico adsunt, et adjuvant omni potentia, non prius. Tales delati sunt per sphaeram violationis plures, et dejecti e coelis, quod vidi, hoc intelligitur in sensu interno per violationem virginum, et per violentos in Verbo. Illi quia exterius blandi et civiles sunt, apparet cum vadunt in plateis sicut lucidum utrinque a facie eorum, quod se vibrat secundum gressum; et quoque apparet flammeum ignitum quandoque errans circa eos in plateis ubi vadunt, sed est ignis consumens, quod signum quod violentum, ignis mitis non consumens est angelicum; praeterea in facie eorum in parte infra nasum est tetrum, obscurum cadaverosum; tales dejecti e coelis apparebant facie et corpore nigro quasi osseo, quia intime sunt mali, cum e coelo dejiciuntur tunc erumpunt interiora in totum corpus, nam tunc non licet amplius simulare, communicatio enim cum probis, a quibus civilitas eorum sustentatur, adimitur. Infernum eorum est sub clunibus profundissime, ibi sedent sicut aegyptiaci Mumi adusti.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church