5662. * De Syncretisticis, ultimum judicium Alte supra caput ibi in monte satis alto habitabant qui inter se de unione religionum seu syncretismo consultarunt, et concludebant quod unam Ecclesiam a pluribus seu omnibus facerent, usque ut quoque vellent quod Mahumedani consociarentur, ex causa quia agnoscunt Dominum pro maximo Propheta, et pro Filio Dei, qui missus ut sapientiam doceret humano generi, ita volebant ex pluribus unam Ecclesiam facere, sed cogitabant modo per doctrinalia quae sunt fidei et intellectualis, et non per vitam quae est amoris et charitatis, ita voluntarii hominis; illi tandem eo usque progressi sunt, ut paene prophanavissent bona, et ex Verbo conquirerent quae accomodarent unicuivis; influebant apud me, et hoc sentiebatur instar prophani, sed detecti, et datum est loqui cum illis, et tunc dicere, quod hoc malum sit, quoniam sic vellent unam Ecclesiam facere ex solis idolis et sculptilibus, nam cum modo illa quae intelligentiae sunt acceptantur, et non illa quae voluntatis, tunc apparet homo sicut ebenus, vel sicut saxeus absque vita, si vellent unam Ecclesiam facere ex talibus possent; sed aliter si velint vita in illis, ita non idola sed homines habere, qui constituant Ecclesiam, tunc spectandum est ad bonum amoris et charitatis, ita ad receptionem vitae a Domino, cum hoc pro fundamento accipitur, tunc fit una Ecclesia, nam Dominus tunc disponit omnes secundum coelum et ejus formam, et sistit omnes sicut unum hominem; talis est Ecclesia Domini in universo terrarum orbe; ex qua ejecti sunt qui modo idola sunt, et plerique ex illis in inferno sunt, praeter illos qui aliquantum vixerunt secundum doctrinalia, quae sic fecerunt vitae, seu sic apud se vivificarunt. Quia in edito erant, et sic influebant in inferiora, et modo in doctrinalibus, ideo inde dejecti sunt, ne prophanarent bonum apud alios. * sic in ms. Incipit abhinc numeratio ab 5662