Spiritual Experiences (Buss) n. 5663

Previous Number Next Number See English 

5663. De Mahumedanis, et de Mahumede, ultimum judicium Mahumedani habitant in parte occidentali extra Christianum orbem, in multis montibus ibi, ad magnum numerum; illorum meliores transportati sunt inde in partem orientalem,* nempe illi eorum, qui in mundo agnoverunt Dominum pro Maximo Propheta, et vocaverunt Ipsum Filium Dei, et crediderunt Ipsum missum a Patre ut informaret genus humanum, ita sapientiorem reliquis, tales qui simul secundum suum religiosum bene vixerunt, justum et aequum, et sincerum ex religioso fecerunt, agnoverunt Deum universi, tametsi etiam Mahumedem dixerint esse prophetam magnum, illi transportati sunt versus orientem, de qua translatione prius actum est [5246, 5259-62], et quod tunc Mahumedes ille, qui tunc erat, dejectus est in inferiora, ubi in vinculis fuit, ne exiret, causam quod ille dejectus sit, detexit ipse postea, cum iterum manifestatus qualis esset, quod nempe sciret quod omnes illi qui non eum colerent, spectarent versus orientem, et ut primum hoc fecerunt, appercepit quod tunc non semet colerent, quapropter cum vidit quod transferretur illuc multitudo, appercepit quod ille desereretur prorsus, inde excanduit, et voluit resistere, haec causa erat. * Sidebar: NB.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church