Spiritual Experiences (Buss) n. 5664

Previous Number Next Number See English 

5664. Ab altera parte remanserunt plures usque ad centena millia, in confinio ubi terminatur Christianismus, illi colebant Mahumedem illum, sicut Deum, nec cogitarunt de Domino, et parum de Deo universi; illi omni studio allaborabant Mahumedem solvere e vinculis, et iterum illum in pristinam stationem remittere, et cum hoc frustra tentati fecerunt sibi alium Mahumedem primum inter se, sed cum hoc non successit, elegerunt aliquem in monte edito supra Christianismum, cum quo consultabant, et cui obediebant sicut prius Mahumedi. Sed turba illa, quae talis erat, non contenta eo, sed etiam incipiebant ex consilio sui novi Mahumedis, inferre se in Christianum orbem, et vario modo, et varia arte incipiebant potestatem sibi ibi vindicare, influebant apud quosdam, et laedebant Christianos, et quoque ad me miserunt ingeniosissimum suum, qui se misit in possessionem provinciae sinistrae meae auris, et se occultabat aliquo tempore, et sic inde corroborat eos, ut tandem vix resisti possent.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church