Spiritual Experiences (Buss) n. 5665

Previous Number Next Number See English 

5665. [a]. Sed cum hoc detectum est, tunc inquisitio facta, et inventum quod ab illis Mahumedanis qui in confiniis in parte occidentali, et inquisitum quales essent, et cur tale facerent, cum non prius se immiserint in Christianismum, inventum tunc quod turba illa fuerit talis, quod colerent Mahumedem pro quodam Deo, et quod nihil de Domino cogitarent secundum suum religiosum; et inquisitum qualem ideam haberent de Deo Patre, quod non aliam haberent quam sicut de universo creato, et quod idea esset absque idea humana, ut apud reliquos, ita quod nullam ideam haberent de Deo Patre, dixerunt quod potuissent ex religioso suo cogitare de Domino, si vellent, et Ipsum potius adire quam Mahumedem, qui illis ex religioso minor propheta, sed dicebant quod hoc non possent, quia in mundo propter Christianos, qui illis hostes, illam cogitationem rejecerunt, compertum dein quam essent gens vaga, nec quicquam vellent facere, nec se ad aliquid operis conferre, sicut illi qui in montibus, ibi, quibus sunt regimina, ac regiminum formae [5060].


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church