5666. [a]. Quia turba illa talis erat, ut Mahumedem tantum colerent, ideo detectum est quomodo cum Mahumede se habuit, ipse Mahumedes, qui scripsit Alcoran, et sepultus est in Mecca, ille desumtus est ex suo loco, ubi erat, erat profunde in loco post dextrum pedem paulo, et elevatus supra ad sinistrum capitis mei, et illi apparebat illis, apparebat crassus in nigro, quales sunt homines corporei, qui parum vitae habent, qui ibi sunt, paene fatui sunt, loquebatur parum cum illis, et dicebat quod talis sit, et quod inter corporeos ibi; et postea recessit in locum suum.