5667. [a]. Postea eductus alter Mahomed qui in vinculis quem quaerebant, et detectus quis in mundo fuerat, quod nempe natus Saxoniae, et dein quod nauclerus factus, et captivatus ab Algerianis, et ab illis liberatus, et quod quia suscepit ibi religionem Mahumedanam, creditus ut iterum nauclerus esset, et tunc a Genuensibus captus, et ab illis quoque in libertatem missus, et sic quod imbutus religione tam Christiana quam Mahumedana, et quod occupaverit locum in Christiano orbe, de quo prius [5600] ; et quum persuasit illis qui in confinio, quod esset Mahumedes, et cupidine imperandi praeditus, illis imperavit per satis insigne tempus, agnoscens Dominum ex religione Christiana, et inde potuit duci a Domino -* de illo plura vide prius -** et erat etiam alter Mahumedes, qui fuit Christianus ex Graecia, qui locum habebat post illum, et ille quia vices ejus quandoque obiit, et industrie egit, ab illo detentus est, et agnitus a quibusdam ab illis qui cogitaverunt de pluribus Mahumedibus, et ita de alio quoque. * 5268 ** 5600