Spiritual Experiences (Buss) n. 5669

Previous Number Next Number See English 

5669. [a]. Quidam ex Mahumedanis, cum audiverunt multa de Domino, volebant accedere ad illam Ecclesiam, sed dictum est illis, quod maneant in sua religione, modo de Domino cogitent ex doctrina sua ex Alkorano, quod maximus Propheta esset, quod Filius Dei, et quod sapientissimus hominum; quia Divinum Ipsius non possunt agnoscere corde, solum quidam ore, et ex intellectuali, quoniam ab infantia imbuerunt se fide talium, et bonum spirituale a talibus quae fuerunt fidei eorum in mundo, formatum est, quod exstingui per novum fidei tam subito non potest, modo vivant in bono suo, sincerum et justum faciant, et sciant quod omne justum sit Divinum, et quod sic usque felices suo modo vivere possent, et successive duci ad Dominum. Addebatur quod illi qui in justo et suo bono vivunt, possint esse meliores Christianis, quia illi derogant omne Divinum Domino, maxima pars Christianorum, qui pontificii vocantur, sibi vindicant omnem potestatem Domini, in coelo et in terra, et sic adimunt ei omne Divinum, quod non amplius in Ipso sed in semet agnoscunt. Ac reliqui Christiani, qui reformati vocantur, sciunt quidem et ex doctrina fatentur, quod Divinum Domino sit, et unus cum Patre, sed usque cum cogitant de Domino, non aliter cogitant quam sicut de vulgari homine, qui similis illis, et tunc nihil de Divino Ipsius, quapropter etiam adeunt Patrem, ut propter Filium faciat, et non Dominum; idea Christianorum illorum etiam talis est; inde viderunt, quod boni Mahumedani in suo corde melius cogitent de Domino quam Christiani. Agnoscunt etiam Mosen pro magno propheta sed minore quam Dominum, sed de Mose non cogitant amplius.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church