5670. De illustratione per Verbum et intellectuali hominis quoad Verbum Intellectuale hominis est quod illustratur cum legitur Verbum, quod patet ex eo, quod qui intellectuale non habet, nihil sciat quam sensum literae cum legit Verbum, nec potest duci ad ipsa vera ibi, inde est quod pueri non possint, quod prorsus simplices non possint, quod qui in obscuro sunt de rebus non possint.