5708. * Loquutus cum spiritibus de luce ex confirmatione, quod cum confirmatum est, appareat lucidum, hoc per experientias testatum factum est, sed dixi ut removeant confirmantia et intueantur ipsum principium, quod confirmatum est, num videre possint aliquid tunc, nempe num principium verum sit vel non verum, quia quicquid datur ab alio vel obvenit in mente sive falsissimum, usque per confirmationem potest lucem accipere; cum reducti sunt ad ipsum principium tunc nihil prorsus videbant, erant in tenebris, sic ut nihil viderent; tunc dicere dabatur, quod videre possent, si possint admittere lucem e coelo in illud, sed lux e coelo intrat per bonum ita per voluntatem, quare si in bono essent, tunc lux foret in ipso principio, ut viderent id dare, quia coelum non intrat per aliam viam quam per viam boni seu amoris ita per voluntatem, quare si vixerunt vitam boni, quod tunc viderent lucem in ipso principio, alioquin nihil nisi caliginosum, inde tunc viderent confirmantia in Verbo, et quoque viderent confirmantia in sua memoria, evocarentur solum illa quae confirmant, et sic quoque ibi lux. Ostendebatur porro, si vel foret ipsum verum, quod per confirmationem recepisset lucem, usque si non bonum vitae esset, ipsum verum quoque in tenebris similiter foret, quare dictum si vel nossent omnia quae in universo coelo, et tamen si non in bono vitae, quod usque lucem coelestem non haberent, sed lucem inferiorem quae solum naturalis, quae talis est, si malum vitae foret, quod usque periret. * 5706-07 desunt