Spiritual Experiences (Buss) n. 5709
5709.
Deinde loquutus sum de veri fundamentis, quod bina sint, unum ex Verbo, alterum ex natura seu ex veritatibus naturae, quod fundamentum ex Verbo sit pro universo coelo, ita pro illis qui in luce coeli
sunt, at fundamentum ex natura pro illis qui naturales sunt et in naturali lumine, ita pro illis qui se ex sensu literae Verbi confirmaverunt in non veris, imo in falsis ut evincantur: nam illi
non amplius evinci possent ex Verbo; at usque unum cum altero concordat, quod expertum per intuitionem quorundam in Verbo, quia scientiae occluserunt intellectum ideo scientiae quoque aperient illum,
et aperitur quantum in bono sunt. Et compertum etiam quod omnia coeli usque fundamentum suum habeant in legibus ordinis naturae in mundo et in homine, quod fundamentum jugiter manet fixum, sicut corpus
et quae corporis, et ejus sensuum sunt respective ad interiora quae voluntatis et intellectus, sed usque quia falsa occluserunt intellectuale, ac ideae omnes cogitationis fundantur super naturalibus,
ideo etiam talia pro fundamento erunt, illis apud quos falsae ideae sunt.
This page is part of
© 2000-2001 The Academy of the New Church