5710. Etiam loquutum est de Verbo quod sit ipsum fundamentum sed pro illis qui bene vivunt, et agnoscunt Verbum pro sancto et Divino, at apud illos qui vel dubitant de illo ex variis in sensu literae, vel ex stylo, et ex talibus quae credunt inania esse, et ex pluribus, quod Verbum vel sit recludendum illis quale est in sensu interno seu in interioribus ejus, vel [quod evincendi] per veritates naturales, per quas discutiantur ideae oppositae etc. Quomodo concordat fundamentum ex Verbo cum fundamento ex veris naturae ostensum per bina exempla, ut qui se confirmavit quod Divinum non sit quia bonos videat in conditione vili et in paupertate, malos autem honoratos et divites, et talia acquiri per astus, veritas naturalis fundata in Verbo etiam est, quod evehi ad honores et ad divitias in mundo non sint realia dona aut reales benedictiones, quia vel seducunt et abducunt a coelo, vel quia temporaria sunt, et sic nihil ad aeternum, ita non habent Esse in se respective, cum tamen Dominus dat quod aeternum est et per media quae illuc ducunt, ac divitiae et honores non sunt media. Alterum est, quod qui cogitant nullam vitam post mortem dari, et quod homo moriatur sicut bestiae, et cogitant quod non plus intelligentiae sit in homine quam in bestiis, solum quod homo loqui possint; quod bestiae aeque cogitent deducunt ex variis, et quod callidiores et intelligentiores in multis sint quam homines, et ex pluribus aliis, at scientia docet, quod detur apud hominem internum et externum, et quod internum elevari possit ad Deum, et inde cogitare de Deo, et de illis quae coeli sunt, quae sunt innumerabilia, et quod possit affici Divinis, et sic conjungi Divino quod est aeternum, et quod conjungi potest Divino hoc quoque non mori potest, hoc scientificum conjungit se cum Verbo, quod nempe vita post mortem sit, quod homini internum et externum sit, quod internum elevari ad Deum possit, quod videre illa quae coeli sunt, sic duci a Divino secundum leges ordinis in coelis, quae sunt vera detecta in Verbo. Ita in reliquis; in summa nihil fndari potest super scientificis, nisi prius fundatum sit super Verbo, hoc erit primum, alterum est modo confirmatio ex hominis scientificis.