Quod homo fiat post mortem sicut vixit, et quod sit forma humana
Quod homo sit suum bonum et suum verum, ostensum est ex obsequio corporis et unanimo consensu cum spirituali ejus mundo, seu cum voluntate et intellectu, hoc apparet ad vivum, ut cum homo vult, corpus agat, et cum homo cogitat etiam cum organis omnibus loquatur et quoque facies, usque adeo ut ipsa voluntas appareat sicut in corpore, ut cum manus agit, quod sicut in manu sit voluntas, cum os loquitur, quod non cogitatio sed os cum organis ejus, ita in reliquis, sic ut voluntas hominis sit ubivis in corpore, et non sedeat quasi in uno loco, tametsi principium ejus est in cerebro, inde patet quid corpus, quod modo sit voluntarium et intellectuale in forma; quid non spiritus, qui est homo post mortem, is plusquam homo est seu voluntas et intellectus, nam spiritus non aliud est in forma, quae forma quoque est humana, quia omne coeli et omne Divinum est ex tali forma, et in tali forma, et cum talis forma homini fuit in mundo, plus adhuc erit cum fit spiritus: inde est quod spiritus appareat prorsus secundum suum amorem, ita secundum voluntatem, seu secundum interiora sua; inde patet quod vita hominis faciat spiritus quale, et quod talis est qualis vita, ita qualis ejus voluntas et intellectus, nam omne vitae hominis se refert ad illa duo, et procedit ex illis duobus.