Spiritual Experiences (Buss) n. 5721

Previous Number Next Number See English 

5721. # * Dicebatur porro de illis in Stockholmia quod nihil curent praeter audire quid fit intra urbem et extra urbem, ut quinam apud me, num adhuc ita sit, sed prorsus nihil de doctrinalibus, quid illa, se alligabant illis qui mere naturales et materiales erant, tametsi sciebant quod essent diaboli, ambulare in plateis et foris hoc faciunt, et videre omnia, sic nihil quod est Ecclesiae et coeli, omnes fere eo animo sunt, ut ducere alios vellent, et imperare, hoc insidet. - Vidi vastationem partis Stockholmiae, sinistra pars plateae Nygatan prorsus destruebatur, ut amplius nulla domus sed solum vastum, etiam pars in Sodermalm a parte remotiore ibi usque ad domos propiores ad me, et conjecti quisque secundum suam naturam. * conformiter auctoris indicio in ms. 5721 huc inseruimus


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church