5722. * De draconicis Erat quidam qui solum materialis homo erat, seu sensualis, qui usque archiepiscopus (Er. Benz.) , is in vita corporis prorsus nihil studuit Verbo, perparum doctrinae Ecclesiae, sed solum mundanis, linguis, et curiosis patriae. Verbum habuit, sed hoc inserviebat ei solum pro praedicatione, et prorsus nihil pro vita aut doctrina, contemsit etiam illud, nec quicquam credidit, quod alius dixit, cui fidebat, quod ita esset, credidit ita esse, sive cum doctrina, sive contra doctrinam Ecclesiae; se super omnia amavit, justum et aequum pro nihil reputavit, solum quantum famae inserviret; verbo erat prorsus corporeus, seu sensualis in extremo. Is visus in luce coeli, erat forma nefanda, nec humana amplius, ex autoritate in mundo, et ex loquela inde, tum ex simulata affectione potuit allicere ad se. [5722] 1/2. Caput draconis constituunt qui Verbum credunt, sed solum quoad literam, nec curant doctrinam, et amant se et mundum super omnia, quibus Verbum inservit pro honore, illi sunt caput draconis; at caudam ejus constituunt quibus Verbum inservit solum pro praedicatione, sed nihil pro vita, illi cum cogitant de illo contemnunt illud: qui etiam astus cogitant, et artes in mundo, illi constituunt vitam ejus, seu venenum. * 5721 conformiter auctoris indicio post 5719 videas insertum