5729. * De Mogol et de ultimo judicio Mogolenses sunt a parte meridionali ultra Christianismum, illi sunt fastuosi et volunt eminere supra omnes alios, etiam infensi Christianis, vidi quod illi quoque dejecti in inferna, montes ibi erant plures in quibus habitant, et illi erant dejecti, pars subsidit, ex quibusdam [montibus] illi dejecti in inferna, ex quibusdam in deserta; fastuosi sunt quia divites, apud illos fodina adamantina, et apud illos aurum. Omnes illi subiverunt tale judicium qui solum cogitarunt de Mahumede, et parum de Deo, quod faciunt ibi omnes qui in amore sui sunt. * 5725-28 desunt