Spiritual Experiences (Buss) n. 5730

Previous Number Next Number See English 

5730. Quomodo instruuntur quidam in altera vita Fiunt etiam instructiones puerorum et virginum, et quoque simplicium eo modo, quod ubi consociati sint qui e coeleste Regno, qui tales sunt, ut videant vera, et inde sciant illa, sed quod non possint eloqui illa, illi cum audiunt illos qui e spirituali Regno loquentes inter se, dicunt cum vera loquuti, quod ita sit, et laudant; at cum non vera loquuntur, dicant quod ita sit, quod ita dicendum, et ubi civiles sunt, et per civilia possunt instruere, dicunt quod possint melius loqui, si velint, si cogitent, et sic porro, inde illi cogitant quid loquuti, et quid loquuturi ut sit verum, et tunc redeunt, et dicunt aliter si tunc verum, dicunt ita esse, et laudant, tenentur in respectu pro illo [qui instruit], et praeterea tacet ille; ipse quoque inde instruitur, nam quae audit, illa insinuantur in visum ejus, et sic novit quae non prius, illi aeque perficiuntur per spirituales, sicut spirituales per coelestes; nam hi si non vera audiunt, et sic vident, stupidi sunt, nam non cogitant.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church