Spiritual Experiences (Buss) n. 5731

Previous Number Next Number See English 

5731. De vastatione eorum qui in nulla charitate, de ultimo judicio Tandem missus in statum gravem, qui erat charitatis crasse naturalis, cum qua se miscebant jucunda terrestria, inceptabat a quodam [qui] infudit prophanum, is erat talis ut doctrinalia perciperet prae aliis, ac clare percepit quae dicebantur de veris, sed ab altera parte talis erat, ut omnes odio haberet, qui non eum colerent sicut quendam supra alios, illos in mundo persequutus est tantum quum non respectuose cum illo loquerentur, talis erat voluntas ejus, et quia talis etiam potuit prophanum injicere aliis, et cum hoc faciebat, arte etiam imitabatur amicitiam, ut non perciperent, ex qua infusione plures misere cruciati sunt, (Landshof: i astergylen, som vociferade secretar)*: sed hoc vertebatur apud me in tale externum mixtum jucundo, et simul aliquo bono, in quali plerique esse possent hodie in mundo; hoc factum est, ut sciretur qualis hodie mundus Christianus est, et qualis eorum charitas, ita quale coelum haberent, tenebar in hoc per biduum, ut sciretur quinam in hoc esse** [5731] 1/2. possent, et qui in hoc essent, separabantur. Interea tunc illi qui in sola fide, seu qui in doctrina quam vocant doctrinam fidei, qui charitatem rejiciunt sicut salvificam, seu quod in illa coelum sed solum in fide sola, illi tunc prae aliis insurgebant contra doctrinam genuinam, absque quod ullus lacesseret illos, et congregabantur simul, et tandem consilium inibant, quod excitarent omnes quotcunque possent, ab omni plaga praeter ab orientali, illuc non venire poterant, quia tuti a Domino, et hoc usque ad Muhamedanos a parte occidentali, et ad Muhamedanos a plaga meridionali, praeter etiam in plaga septentrionali, qui ibi super montibus et in planitiebus, ablegabant a se circum ad centum loca, ubivis ad 50, ut praesentes excitarent illos, et inservirent illis pro subjectis, et qui remanebant partiebantur, decem et decem, qui illos adjuvarent et tenerent in rebellione illa fortiter, animo prorsus destruendi doctrinam coelestem, quia in charitate dicebatur esse coelum, et non in Conjectus dein est in voraginem ubi prophani, in plaga occidentali meridionali remote. fide separata a charitate, ita in vita hominis, quae facit hominem, et non in scientia et intellectuali separato a vita, propter hanc causam movebant talem rebellionem cum contumaci animo destruendi ipsam doctrinam, tametsi prius illis ostensum quod hoc ex coelo et ex Domino veniat, quod etiam agnoverunt, quia intellectuale potest illustrari apud quoscunque, et sic inde agnosci quid verum, sed quia absque ulla charitate erant, seu absque bono vitae, ideo usque egerunt nefandos hostes contra coelum, et contra Dominum, dicebant etiam quod scirent quod illa a Domino, et quod etiam scirent, quod relinquantur in pace omnes e quacunque religione sint, modo agnoscant Divinum, et in Ecclesia Christiana, Divinum Domini, et non malum faciant aliis, qui non malum illis faciunt, sed hoc incassum, remittebantur enim in interiora sua, quae talia erant, ut essent absque omni conscientia, quod etiam exploratum, imo nesciebant quid conscientia. Tales tunc fuerun qui in sola fide, quapropter omnes illi qui in nulla charitate erant, detecti sunt, et prorsus dejecti e montibus pluribus, et e planitiebus, ut ad plures myriades, ingenti numero, et dejecti in inferna. * Gubernator Ostrogothiensis, qui vociferatus secreta (verba suecica) ** Sidebar: Conjectus dein est in voraginem ubi prophani, in plaga occidentali meridionali remote.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church