Spiritual Experiences (Buss) n. 5739

Previous Number Next Number See English 

5739. Qui lucem infundebant erant etiam in plaga occidentali ibi binis e locis super montibus, super uno duplicato versus septentrionem, in altero versus meridiem; qui in monte duplicato ad septentrionem etiam e Catholica gente, qui similiter callebant artem transferendi luces e locis ubi lux erat, tum ex veris genuinis fidei, quae apud se habebant, quod permissum, sed tales in illa persuasione erant quod Divinum esset, sed omnia illa ex natura, infundebant persuasivum funestum de illa re, quod percipere datum, et per id volebant inducere fidem quod illi dii essent, quod possent dare cuivis coelum, inde seducebant plures simplices - qui tamen boni erant, conservati sunt - nam forte persuasivum habebant, intentio illorum fuit, quod etiam cogebantur propalare, quod cum induxerint illam fidem, quod postea dominarentur super omnium animas, et super coelum, quia ab ipsis coelum, inde factum quod mons ille aperiret se in medio, et deglutiret omnes, et ibi missi sunt in tenebrosissimum, quod tunc et tunc vertitur in igneum infernale; et mox aperiebatur mons supra, et inde quoque omnes tales conjecti in eandem voraginem, et hoc ad plura centena millia. Simile factum cum altero monte, qui versus meridiem magis in occidentali plaga.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church