Spiritual Experiences (Buss) n. 5740

Previous Number Next Number See English 

5740. Quod non sciant quid regeneratio Explorati sunt multi, etiam qui docti prae aliis in mundo fuerunt, num scirent quid regeneratio, quia id essentiale salutis est, nam Dominus dicit [quod] qui non regeneretur denuo non possit intrare in veram [vitam] , et alibi dicitur qui nati a Deo" [Joh. I: 13]; sed dicebant omnes quod sit baptismus, quia dicitur "per aquam et spiritum" [Joh. III: 5], et quod non aliam regenerationem sciant, sed miratus sum quod non scirent quid regeneratio, cum tamen scriptores et praedicatores toties dicant, quod mortificandus vetus homo, ut existat novus, quod concupiscentiae similiter, ut nova vita homini sit, et similia quae involvunt regenerationem, inde etiam credidi quod intelligerent quid regeneratio, et quia non intellexerunt quid regeneratio, inde invenerunt justificationem, de qua similia dicunt, sed cum omni differentia, quod qui justificatus non ei imputentur mala, sic quod vivat absque malis, tametsi in malis vivit sicut homo; causa quod nesciverint, est quia sciverunt regenerari hominem per vera fidei, ita per solam fidem, et non per vitam fidei quae charitas, et quia non scire voluerunt quid vita fidei quae charitas, et eam non fecerunt medium salutis, et quia non sciverunt quid spiritualis amor [et] affectio, ita nec quid sit duci a Domino, ideo in tali ignorantia de ipso essentiali salutis fuerunt, et ideo justificationem cogitaverunt, et de illa talem opinionem fovent, sicut quod tunc non imputarentur omnia mala, inde patet qualis Ecclesia. Quid regeneratio videatur in doctrina coelesti.* * vide De Nova Hierosolyma et euus Doctrina Coelesti 173-86


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church