Spiritual Experiences (Buss) n. 5741

Previous Number Next Number See English 

5741. Quod non sciatur quid regeneratio, Coelum Explorati sunt plures ex doctis Theologia in altera vita, num sciant quid regeneratio, sed nemo eorum novit, plerique dixerunt nasci e novo per aquam et spiritum, per quod intellexerunt baptismum, quidam vocaverunt justificationem; et mirati sunt valde quod doctiores in mundo, non intelligerent hoc, quod tamen ita essentiale Ecclesiae est, ut nemo possit intrare in coelum nisi denuo generatus secundum Domini verba apud Joh. Cap. III. Miratus sum valde quod hoc nescirent, cum tamen plerique sciunt describere regenerationem ex Verbo ita ut appareat illos prorsus scire, sicut quod vetus homo mortificandus cum suis concupiscentiis, et quod novus resurget, et quod in nova vita coram Deo ambulabit in albis vestibus, et quod fugiet mala, et alia similia, per quae is qui scit quid regeneratio, si non ulterius inspicere potest quam ad verba, credet quod sciant quid regeneratio; sed haec non tunc dixerunt; inquisitum unde est quod non sciant quid regeneratio, et compertum, quod non sciant quid charitas erga proximum, et inde quid bonum vitae, et quia credunt bonum vitae seu charitatem non esse essentiale salutis, sed modo fides sola, etiam si foret absque bono vitae, et quod per solam fidem ex sola misericordia detur coelum illis pro quibus Dominus intercedit, quia hoc in animis eorum jugiter est, ideo nequaquam possunt usque scire quid regeneratio.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church