5742. De ultimo Judicio et destructione coeli et terrae veteris Perstabat vastatio prius descripta per plures dies, et tandem apparebat sicut manus extensa a Domino, super coelos, et tunc incepit pugna illa quae describitur is Apocalypsi inter Michaelem et Draconem [Apoc. XII: 7 seqq.]; a parte occidentali versus septentrionem apparebat sicut tergum, ex elevatione inde versus coelos qui supra medium, qui erant plures et ubi ingentes numeri angelorum, non prius mihi noti, calculari potuerunt ad myriades; draconici erant in introitu illo, et loquebantur cum illis, et omnes tunc ad illos versi sunt, ut audirent quid dicerent, tunc doctrina coelestis a Draconiacis refutabatur, imprimis de Domino, et tunc quisque qui audiebat, redigebatur in statum suae cogitationis de Domino, in quo fuit in mundo, et tunc aperiebatur quod plerique rejicerent Divinum Domini, dicendo quod non scire aliquid vellent de Deo visibili, sed de invisibili; dicebatur eis quod Dominus etiam sit Deus invisibilis, est enim unus cum Patre, et in Sole, et invisibilis in mundo post ascensionem, ex sepulchro, et plura, ex Verbo, sed omnes hoc nolebant; et praeterea examinabatur num aliquid salutis ponerent in vita fidei, sed dixerunt nihil, sed in fide, ita in cogitare solum, et nihil in velle et facere, hoc est vivere; verbo, ad omnes plagas vertebantur, et explorabantur quales essent; et quoque dicebatur illis quod draconiaci spiritus essent, qui insisterent, et quibus assentirent, et quod Dominus aliter doceat, sed omnia incassum; hoc pergebat per omnes coelos qui collecti sunt post Domini adventum, et omnes ibi qui tales erant, ut dictum, post ingentem pugnam, judicati, ad dejectionem; sed usque insistebant quod ibi manerent, quia tam diu ibi fuerunt; quapropter