Spiritual Experiences (Buss) n. 5743

Previous Number Next Number See English 

5743. visus est Dominus descendere e Sole sicut in candida nube, in editissima, et dedit judicium, ut omnes tales dejicerentur, et cum recessit in Solem, etiam rejecti sunt, et hoc per multum temporis, successive secundum nexum coeli, et quoad plurimam partem detrusi in plagam occidentalem, ubi talis numerus ut non sub calculum posset mitti nisi per centena millia, sicut unum, sed describere [non possum] omnia et singula pugnae, quae erat tentatio, et quidem omnium gravissima, perstans usque fere ad desperationem, Dominus tenebat in vero,* at diabolus in falso, ita quasi collisione interna; per quam etiam constare potuit quales tentationes Domino fuerant in mundo, cum Ipse in se admisit inferna, et qualis ultima crucis, de quibus solum dici possit quod ineffabiles, nec ab ullo homine comprehendi et credi possent. Dictum quod Dominus pertulerit illas a prima adolescentia usque ad ultimum vitae suae: et quod sic subjugaverit inferna, et redegerit coelos et omnia, in ordinem, et quod glorificaverit simul Humanum; absque quibus nullus mortalium salvari potuit. * Sidebar: NB.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church