Spiritual Experiences (Buss) n. 574

Previous Number Next Number See English 

574. Concludi potest a loquela faciei eorum, quod plenius et citius intelligant ea, quae socius, et quae spiritus eorum loquuntur, imo perfectiores, quae eorum angeli, nam particularia, quae distrahunt et in majora momenta dividunt cogitata absunt, sic cogitationes plene videre possunt, nam plura simul insunt, sicut dum homo cogitat paene, aut videt delineata oculo, ut dicitur, uno, cum ipsis affectionibus, quae insunt, quare cognoscere possunt, quae affectio latet in loquela; quare facies loquens apud eos est index animi, imo mentis, sed circum oculos, nec simulare uspiam possunt, ipsa sic vita interior, ac intimior, inest loquelae; ita possunt cum coelestibus eorum loqui, nam sic nec ideae immerguntur terrenis et corporeis, quae faciunt, ut separentur interiora, et extus simulent {1} in hac tellure angelos, at intus feras; mirantur, quod pulchritudo aliqua dari potest faciebus hujus telluris, et quod non distortae sint, sed hoc ex alia causa venit. 1748, 27 Jan. Nunc loquutus iis Jovialibus spiritibus {2} praesentibus, quod maii hujus telluris in altera vita, successive tam deformes et distorti {3} fiant eorum facie, ut ob deformitatem non queant ab iis spectari; dictum mihi, quod pulchrae facies veniant ab infantia eorum, quae est innocens. 1748, 4 Sept. @1 ms. simulant$ @2 ms. spiribus$ @3 ms. distortae$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church