575. De iis qui post vitam se calefacere student per scissionem graminis per serram
De lignariis prius actum videas [271, 273, 330, 534, 536, 549], sunt quoque serrarii, sed non ligni sed graminis, et inde se calefacere student; dum inquirebatur, quinam ii essent, sunt qui in vita moraliter bene vivunt, nulli faciunt injustitiam, sed in vita civili audiunt boni, etiam dant egenis et pauperibus, ita quoque putant inde mereri quid sed quamvis norunt, quod Jesus Christus Salvator noster sit via, et unicus qui adorandus, quia unicus Mediator, Homo et Deus, sic unicus Dominus, usque tamen Ipsum praetereunt, et corde suo credunt, quod satis sit, ut agnoscamus unicum Deum, universi creatorem-sic {1} Patrem intelligunt - quare {2} dubitant vel potius negant Dominum nostrum {3}, sic spernunt Ipsius Mediationem Solam, ii post mortem sunt tales, quod frigidi sint, et quaerant sibimet acquirere calorem per serrationem graminis in minutissima. @1 ms. creatorem, sic$ @2 ms. intelligunt, quare$ @3 imperfectum in ms.$