5745. In principio in coelum desumti sunt omnes qui bene vixerunt, ita in agnitione Domini, in vita bona propter Ipsum et Divina praecepta, sed quia pauci erant, et coeli ingentes, ideo admissi plures alii, et tandem omnes qui moraliter bene vixerunt, et quoque illis data est felicitas, omnia in abundantia, sic ut nihil deesset, et tandem coeperunt ex coeca pietate admittere alios, modo simulare pia possent, et quoque tales qui solum in externis apparebant probi et pii, tametsi in internis essent malitiosissimi; missi etiam a Domino ad illos angeli, qui talia illis manifestarent, sed incassum, quare sicut increvit multitudo talis, ita interiora priorum aperiebantur, et se dederunt illis, sed boni omnes inde exemti sunt, et occultati variis in locis, qui postea novum coelum constituerunt.