5751. Abyssus Abyssus, de quo in Apoc. [XX: 3] quo draco tandem conjectus est, est prorsus et directe sub genitalibus, apparet ibi magna et lata caverna, nigra et caliginosa, illuc, conjectus est ipse draco (Ep. Benzelius) et plures qui ei adhaeserunt, qui ut in profundum tetenderunt, operti sunt in medio; etiam illuc conjecti sunt, qui mentiri innocentiam potuerunt, qui fuerunt in mundo apud infantes, et didicerant ludere et agere sicut illi, et tamen vitam malitiosam vixerunt, et fuerunt prostibula, ut illis qui ibi servirent; verbo ingens vorago est, est receptaculum sordium urinae, non autem excrementorum, ex causa quia illi omnes amant falsa, et commiscent falsa veris.