Spiritual Experiences (Buss) n. 5752

Previous Number Next Number See English 

5752. Cur non crediderunt resurrectionem statim post mortem in orbe Christiano Causae sunt, 1) quia sensualiter cogitarunt de vita hominis, et quod solum corpus vivat. 2) Quod de anima hominis cogitaverunt sicut de aethereo, seu sicut de pneumate, seu sicut de cogitatione abstracta a subjecto organico. 3) Quod de spiritu similem ideam habeant, etiam de angelis. 4) Quia ex doctrinali ex sensu literae Verbi, quod resurrecturi ultimo judicio cum peritura omnia. 5) Quia non capiunt, quid homo interius, ita quid spiritus hominis. 6) Et quod removeant ab ideis de illo omne substantiale apparens. 7) Quia plerique, dum aliquid tale occurrit, mittitur sub cogitationem num sit vel non sit, et tunc sensuale judicat et concludit. 8) Quod talia mittantur sub mediam intuitionem, cum dicuntur. 9) Qui hoc non faciunt, credunt, ut faciunt omnes simplices, omnes ante mortem, omnes cum de ea re non cogitatur ex dictis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church